RUSSEUS

RUSSEUS
RUSSEUS
inter equorum colores, Graece πυῤῥὸς; potiûs quam rufus, Palladius, l. 4. c. 13. Colores (equorum) hi praecipui, badius, aureus, albineus, russus etc. Unde roux Gallicum. Reseum Isidorus perperam scribit Origin. l. 12. c. 1. Vide supra ubi de colore Roseo. Idem Graecis πάρωος, ut videre est apud Philosophum, Hist. l. 9. c. 45. sed πυῤῥὸς magis in usu. Sic in Theocriti Syracusiis, Praxinoe de equo rufo in posteriores pedes assurgente,
Ὀρθὸς ἀνέςτα ὁ πυῤῥὸς, ἰδ᾿ ὡς᾿ ἄγριος κυνοθαρςὴς.
Burrus ut erigitur, quamque ferus est ac protervus.
Inferiores Graeci, cum scriptum apud Latinos ruseum passim invenirent, ῥούςιον quoque dixerunt. Sed et hinc russatam factionem, de qua vide supra, Poetae Graeci citimae aetatis, ῥούςιον appellant, l. 4. Epigramm. ἐις Ἰουλιανὸν ἡνίοχον ῥουςίων, in Iulianum, agitatorem Russatae factionis:
Ἕλκων, μεθέλκων ῥουςίου τὰς ἡνίας᾿
Ἱουλιανὸς οὗτος ἁρμα ῥουςίου
Ε῎χων, ἐνίκα τοὺς ἐναντίους δρόμῳ etc.
Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 7. et Salmas. ad Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 2. et Exercitat. Plin. ad Solin. p. 1155. ubi Russeum et Russum antiquis Latinis, idem et Rufum, quod Graecis πυῤῥὸν, hodieque Russum Italis Gallisque dici colorem lureum vel flavum, ait. Interim russeum potius, quam rufum de equis dici, vidimus supra ex Bocharto. Quod vero de Russata factione dictum, non sic accipi debet, quasi ab equorum colore sic esset dicta, panni enim hic color erat. Unde et versis pannis agitâsse Aurigae dicebantur, quum ab unius factionis panno ad alterum transferrentur. Idem, p. 903.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Rubus russeus — ID 73147 Symbol Key RURU2 Common Name Halifax blackberry Family Rosaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity Native to U.S. US/NA Plant Yes State Distribution PA, WV Growth Habit Subshrub Duration …   USDA Plant Characteristics

  • Rubus russeus L.H. Bailey — Symbol RURU2 Common Name Halifax blackberry Botanical Family Rosaceae …   Scientific plant list

  • AURIGANTIUM — qui ludis Circensibus palmam olim quaerebant, factiones erant variae, de quibus sic Tertullian. de spect. c. 9. Aurigae coloribus idololatriam vestiêrunt, et ab initio duo soli fuêre, albus et russeus. Albus hiemi, ob nives candidas, russeus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRASINA Factio — una ex quatuor Circi factionibus, a prasino, h. e. viridi intensissimo, seu porraceo, colore nomen habuit. Tertullian. de Spectac. c. 9. Aurigis coloribus Idololatriam vestiêrunt, et ab initio duo soli fuerunt, albus et russeus. Albus hiemi ob… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROSEUS Color — apud Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 2. Paraverat sane penulas populo rosei coloris dare Macrianus Imperator etc. non est a rosa, sed pro rosseus vel russeus scriptum est. Quae vitiosa scribendi consuetudo non intrequens occurrit in veteribus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • русый — рус, руса, русо, укр. русий, др. русск. русъ, сербск. цслав. русъ ξανθός, болг. рус светловолосый , сербохорв. ру̏с, ру̏са, словен. rȗs м., rusа ж. красный, желтый , чеш. rusy светловолосый, телесного цвета , rysy рыжеватый , слвц. rusy – то же …   Этимологический словарь русского языка Макса Фасмера

  • List of Canadian plants by family R — Main page: List of Canadian plants by familyFamilies: A | B | C | D | E | F | G | H | I J K | L | M | N | O | P Q | R | S | T | U V W | X Y Z Radulaceae * Radula auriculata * Radula complanata * Radula obconica * Radula obtusiloba * Radula… …   Wikipedia

  • Calochilus — Saltar a navegación, búsqueda ? Calochilus Calochilus robertsonii Cl …   Wikipedia Español

  • Coahuayana — Este artículo o sección necesita ser wikificado con un formato acorde a las convenciones de estilo. Por favor, edítalo para que las cumpla. Mientras tanto, no elimines este aviso. También puedes ayudar wikificando otros artículos o cambiando este …   Wikipedia Español

  • Таксоны рода Паутинник — Приложение к статье Паутинник Описания подродов и список видов грибов рода Паутинник (Cortinarius (Pers.) Gray 1821) Подроды по системе Мозера и Зингера (1962), списки видов по Нездойминого (1996) Содержание …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”